Liber Genesis*

Caput 1: Versus 10

Et vocavit Deus aridam terram.BEDA, ibid.Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens:In principio creavit Deus coelum et terram.Postquam mundus jam formari incipit, et terrae facies apparet, recedentibus aquis, ad distinctionem partis quae adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terrae nomen accepit, eo quod pedibus teratur.Congregationesque aquarum appellavit maria.Sic enim appellantur apud Hebraeos omnes congregationes aquarum, sive salsae, sive dulces. Et quia per continuationem omnium aquarum, quae in terris sunt, dixit eas congregatas in unum locum, nunc vocat pluraliter congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum. Cum multa constat esse maria, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quia cuncta magno mari junguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur: fossores quoque puteorum hoc probant, quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus ex mari principium est.
(* Traductions européennes)